monumenta.ch > Cassianus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 5
Denique illorum undecim patriarcharum zelus intantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deliniri, ut de his Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quidquam pacificum , donec zelus eorum qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens, vix posset venditionis fraternae crimine satiari.